monumenta.ch > Plinius > sectio 142

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 142
{XXXII} intervallo esse debent pedes seni. trimae pedibus binis a terra putatione coercentur, ut se in latitudinem fundant ac sine scalis tondeantur. salix enim fecundior, quo terrae propior. has quoque omnibus annis confodi iubent mense Aprili. haec est viminalium cultura.